monumenta.ch > Plinius > sectio 153

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 11, 153
{LV} insectorum omnium et testacei operimenti oculi moventur sicut quadripedum aures. quibus fragilis operimenta, his oculi duri. omnia talia et pisces et insecta non habent genas nec integunt oculos. omnibus membrana vitri modo tralucida obtenditur.